poculo, Sume, inquit, Psyche, immortalis esto : nec umquàm digredietur à tuo nexu Cupido, sed istæ vobis erunt perpetuæ nuptiæ.
Nec mora, cum cœna nuptialis affluens exhibetur. Accumbebat summum torum maritus, Psychem gremio suo complexus, sic et cum sua Junone Jupiter, ac deindè per ordinem toti Dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum Deorum est, Jovi quidem suus pocillator ille rusticus puer, cæteris verò Liber ministrabat. Vulcanus cœnam coquebat : Horæ rosis et cæteris floribus purpurabant omnia ; Gratiæ spargebant balsama ; Musæ voce canora personabant. Apollo cantavit ad citharam ; Venus suavi musicæ suppari gressu formosa saltavit ; scena ibi sic concinnata, ut Musæ quidem chorum canerent, tibias inflaret Satyrus, et Paniscus ad fistulam diceret. Sic ecce Psyche convenit in manum Cupidinis ; et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.
Sic captivæ puellæ delira et temulenta illa narrabat anicula. Sed astans ego non procul dolebam mehercules, quod pugillares et stilum non habebam, qui tàm bellam fabellam prænotarem. Ecce, con-