secius tibi pigrum fluentum transmeanti, quidam supernatans senex mortuus, putris attollens manus, orabit, ut eum intrà navigium trahas, nec tu tamen illicita affectare pietate.
Transito fluvio, modicùm te progressam textrices orabunt anus, telam struentes, manus paulisper accommodes, nec id tamen tibi contingere fas est. Nam hic omnia tibi, et multa alia de Veneris insidiis orientur, ut vel unam de manibus omittas offulam. Nec putes futile istud polentarium damnum leve, altera enim perdita, lux hæc tibi prorsùs denegabitur. Canis namque pergrandis trijugo et satis amplo capite præditus immanis et formidabilis, tonantibus oblatrans faucibus, mortuos, quibus jàm nil mali potest facere, frustrà territando, ante ipsum limen et atra atria Proserpinæ semper excubans, servat vacuam Ditis domum. Hunc offrenatum unius offulæ præda, facilè præteribis : ad ipsamque protinùs Proserpinam introibis : quæ te comiter excipiet, ac benignè ; ut et molliter assidere, et prandium opiparè suadeat sumere. Sed tu et humi reside, et panem sordidum petitum esto : deindè nuntiato quid adveneris, susceptoque quod offeretur, rursus remeans,