Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/513

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quædam mihi et altè prorsus malefica, quæ talibus præceptis meis obtemperasti gnaviter. Sed adhuc istud, mea pupula, ministrare debebis. Sume istam pyxidem et dedit protinus usque ad inferos et ipsius Orci ferales penates te dirige, tunc conferens pyxidem Proserpinæ, petit de te Venus, dicito, modicum de tuâ mittas ei formositate, vel ad unam saltem dieculam sufficiens, nam quod habuit, dùm filium curat ægrotum, consumpsit atque contrivit omne. Sed haud immaturius redito ; quia me necesse est indidem delinitam, theatrum Deorum frequentare.

Tunc Psyche vel maximè sensit ultimas fortunas suas : et, velamento rejecto, ad promptum exitium sese compelli manifestè comperit, quidni ? quæ suis pedibus ultrò ad tartarum manesque demeare cogeretur. Nec contata diutius, pergit quampiam turrim præaltam, indidem se datura præcipitem : sic enim rebatur, ad inferos rectè atque pulcherrimè se posse descendere. Sed turris prorumpit in vocem subitam : ecquid te, inquit, præcipitio misella quæris extinguere ? quidque jàm novissimo periculo, laborique isto temerè succumbis ? Nam, si spiritus corpore tuo semel fuerit sejugatus, ibis quidem profectò ad imum Tartarum,