gravaret ; partim, ne cùm sua cupita conveniret. Sic ergò distentis, et sub uno tecto separatis amatoribus, tetra nox exantlata. Sed aurora commodum inequitante, vocatæ Psychæ Venus infit talia : Videsne illud nemus, quod fluvio præterluenti, ripisque longis attenditur : cujus imi gurgites vicinum fontem despiciunt ? oves ibi nitentes, aurique colore florentes, incustodito pastu vagantur. Indè de coma pretiosi velleris floccum mihi confestim quoquomodo quæsitum afferas censeo.
Perrexit Psyche volenter, non obsequium quidem illa functura, sed requiem malorum præcipitio fluvialis rupis habitura. Sed indè de fluvio musicæ suavis nutricula, leni crepitu dulcis auræ divinitus inspirata, sic vaticinatur Arundo viridis : Psyche, tantis ærumnis exercita, neque tua miserrima morte meas sanctas aquas polluas, nec verò contrà formidabiles oves istius oræ feras aditum : quod de solis fragrantia mutuato calore, truci rabie solent efferri, cornuque acuto, et fronte saxea, et nonnumquam venenatis morsibus in exitium sævire mortalium, sed dùm meridies solis sedaverit vaporem, et pecua spiritus fluvialis serenitate conquieverint, poteris sub illa procerissima platano, quæ mecum simul unum fluentum