Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/499

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

occurrit una de famulatione Veneris, nomine Consuetudo : statimque, quantum maximè potuit, exclamat. Tandem ancilla nequissima, dominam habere te scire cœpisti ? An pro cætera morum tuorum temeritate, istud quoque nescire te fingis, quantos labores circà tuas inquisitiones sustinuerimus ? Sed benè, quòd meas potissimùm manus incidisti, et inter Orci cancros jàm ipsos adhæsisti ; datura scilicet actutum contumaciæ tantæ pœnas. Et audaciter in capillos ejus inmissa manu, trahebat eam, nequaquam renitentem.

Quam ubi primùm inductam, oblatamque sibi conspexit Venus, latissimum cachinnum extollit, et qualem solent furenter irati : caputque quatiens, et adscalpens aurem dexteram, tandem, inquit, dignata es socrum tuam salutare ? An potius maritum, qui vulnere tuo periclitatur, intervisere venisti ? Sed esto secura : jàm enim excipiam te, ut bonam nurum condecet, et, ubi, inquit, Sollicitudo atque Tristities, ancillæ meæ ; quibus introvocatis torquendam tradidit eam. At illæ sequentes herile præceptum, Psychem misellam flagellis afflictam, et cæteris tormentis excruciatam, iterum dominæ conspectui reddunt. Tunc rursùs sublato risu Venus, et ecce, inquit,