Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/471

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

multo te meliorem filium alium genituram : immò, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis : eique donaturam istas pinnas, et flammas, et arcum, et ipsas sagittas, et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam. Nec enim de patris tui bonis, ad instructionem istam quidquam concessum est, sed malè prima pueritia instructus es, et acutas manus habes, et majores tuos irreverenter pulsasti toties : et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam, parricida denudas quotidie : et percussisti sæpius, et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum, fortissimum illum maximumque bellatorem metuis, quidni ! cui sæpius, in angorem mei pellicatus, puellas propinare consuevisti. Sed faxo te lusus hujus pœniteat, et sentias acidas et amaras nuptias istas.

Sed nunc irrisui habita quid agam ? quo me conferam ? quibus modis stellionem istum cohibeam ? Petamne auxilium ab inimicâ meâ Sobrietate, quam propter hujus ipsius luxuriam offendi sæpius ? aut rusticæ squalentisque feminæ colloquium adhibendum est ? Horresco ; nec tamen vindictæ solatium tantùm spernendum est. Illa mihi prorsus