Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/465

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

vens oleum ebullivit in ejus humerum. Quo dolore statim somno recussus, ubi me ferro et igni conspexit armatam, tu quidem, inquit, ob istud tàm dirum facinus, confestim toro meo divorte, tibique res tuas habeto. Ego verò sororem tuam, et nomen, quo tu censeris, aiebat, jàm mihi confestim ara atque nuptiis conjugabo. Et statim Zephyro præcipit, ultra terminos me domûs ejus effaret.

Necdum sermonem Psyche finierat : illa vesanæ libidinis et invidiæ noxiæ stimulis agitata, et reconcinnato mendacio fallens maritum, quasi de morte parentum aliquid comperisset, statim navem conscendit : et ad illum scopulum protinus pergit, et, quamvis alio vento flante, cæca spe tamen inhians. Accipe me, dicens, Cupido dignam te conjugem ; et tu Zephyre suscipe dominam : saltu se maximo præcipitem dedit. Nec tamen ad illum locum, vel saltem mortua, pervenire potuit. Nam per saxa cautium membris jactatis atque dissipatis, et, perinde ut merebatur, laceratis visceribus suis, alitibus bestiisque obvium ferens pabulum, interiit. Nec vindictæ sequentis pœna tardavit. Nam Psyche errabundo rursus gradu pervenit ad civitatem aliam, in quâ pari modo soror morabatur alia. Nec