Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/455

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

subministrante, viribus roboratur : et, prolata lucerna, et arrepta novacula, sexum audacia mutavit. Sed, cùm primùm luminis oblatione tori secreta claruerunt ; videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam ; ipsum illum Cupidinem formosum Deum formosè cubantem : cujus aspectu lucernæ quoque lumen hilaratum increbuit, et acuminis sacrilegi novaculam pœnitebat.

At verò Psyche tanto aspectu deterrita, et impos animi, marcido pallore defecta, tremensque desedit in imos poplites ; et ferrum quærit abscondere, sed in suo pectore. Quòd profectò fecisset, nisi ferrum, timore tanti flagitii, manibus temerariis delapsum evolasset. Jàmque lassa, et salute defectâ, dùm sæpius divini vultus intuetur pulchritudinem, recreatur animi. Videt capitis aurei genialem cæsariem ambrosia temulentam, cervices lacteas genasque purpureas pererrantes crinium globos, decoriter impeditos, alios antependulos, alios retropendulos : quorum splendore nimio fulgurante, et ipsum lumen lucernæ vacillabat. Per humeros volatilis Dei pinnæ roscidæ, micanti flore candicant ; et quamvis alis quiescentibus, extimæ plumulæ tenellæ ac delicatæ tremulè resultantes, inquietè