Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/435

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

ancillas, sed sorores habere majores. Et nunc quidem concedamus ad maritos ; et Lares pauperes nostros, sed planè sobrios, revisamus : diùque cogitationibus pressioribus instructæ, ad superbiam puniendam firmiores redeamus.

Placet pro bono duabus malis malum consilium : totisque illis tàm pretiosis muneribus absconditis, comam trahentes, et, proinde ut merebantur, ora lacerantes, simulatos redintegrant fletus. Ac sic parentes quoque, redulcerato prorsus dolore, raptim deserentes, vesania turgidæ, domus suas contendunt : dolum scelestum, immò verò parricidium struentes contra sororem insontem.

Interea Psychem maritus ille, quem nescit, rursùm suis illis nocturnis sermonibus sic commonet : Videsne quantùm tibi periculum velitatur fortuna eminus ? ac, nisi longè firmiter præcaves, mox cominus congredietur. Perfidæ lupulæ magnis conatibus nefarias insidias tibi comparant : quarum summa est, ut te suadeant meos explorare vultus, quos, ut tibi sæpè prædixi, non videbis, si videris. Ergo igitur si posthac