Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/419

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

offert sese vox quædam corporis sui nuda : Et, quid, inquit, domina tantis obstupescis opibus ? tua sunt hæc omnia. Prohinc cubiculo te refer, et lectulo lassitudinem refove, et ex arbitrio lavacrum pete. Nos quarum voces accipis, tuæ famulæ, sedulò tibi præministrabimus ; nec corporis cura te, nec regales epulæ morabuntur.

Sensit Psyche divinæ providentiæ beatitudinem : monitusque voces informes audiens, et prius somno, et mox lavacro fatigationem diluit. Visoque statim proximo semirotundo, suggestum propter, instrumentum cænatorium rata, refectui suo commodum, libens accumbit. Et illico vini nectarei, eduliorumque variorum fercula copiosa, nullo serviente, sed tantùm spiritu quodam impulsa, subministrantur. Nec quemquam tamen illa videre poterat, sed verba tantùm audiebat excidentia, et solas voces famulas habebat. Post opimas dapes quidam introcessit, et cantavit invisus : et alius cithara pulsavit, quæ videbatur nec ipsa. Tunc modulatæ multitudinis conferta vox aures ejus affertur : ut, quamvis hominum nemo pareret, chorum tamen esse pateret.

Finitis voluptatibus, vespera suadente,