Hæc honorum cœlestium ad puellæ mortalis cultum immodica translatio, veræ Veneris vehementes incendit animos : et, impatiens indignationis, capite quassanti fremens altius, sic secum disserit : En rerum naturæ prisca parens, en elementorum origo initialis, en orbis totius alma Venus, quæ cum mortali puella partiario majestatis honore tractor ! et nomen meum cœlo conditum terrenis sordibus profanatur. Nimirum communi numinis piamento vicariæ venerationis incertum sustinebo, et imaginem meam circumferet puella moritura. Frustra me pastor ille, cujus justitiam fidemque magnus comprobavit Jupiter, ob eximiam speciem tantis prætulit deabus. Sed non adeò gaudens ista, quæcumque est, meos honores usurpabit. Jàm faxo hujus etiam ipsius illicitæ formositatis pœniteat.
Et vocat confestim puerum suum, pinnatum illum, et satis temerarium : qui malis suis moribus contempta disciplina publica, flammis et sagittis armatus, per alienas domos nocte discurrens, et omnium matrimonia corrumpens, impunè committit tanta flagitia, et nihil prorsùs boni facit. Hunc quamquam genuina licentia procacem, verbis quoque insuper stimulat. Perducit ad illam civitatem, et Psychem (hoc enim