obnixo mugitu et ferino fremitu præsentem casum generoso vigore tolerans, gloriam sibi reservavit, vitam fato reddidit.
Tanto tamen terrore, tantaque formidine cœtum illum turbaverat, ut usque diluculum, immò et in multum diem, nemo quisquam fuerit ausus, quamvis jacentem, bestiam vel digito contingere : nisi tandem pigrè ac timidè quidam lanius paulò fidentior, utero bestiæ refecto ursæ magnificum despoliavit latronem. Sic etiam Thrasyleon nobis perimitur : sed a gloriâ non perivit. Confestim itaque constrictis sarcinis illis, quas nobis servaverant fideles illi mortui, Platææ terminos concito gradu deserentes, istud apud nostros animos idemtidem reputabamus, meritò nullam fidem in vitâ reperiri ; quod ad manes jàm et mortuos odio perfidiæ nostræ demigravit. Sic onere vecturæ, simul et asperæ viæ toti fatigati, tribus comitum desideratis, istas, quas videtis, prædas adveximus.
Post istum sermonis terminum, poculis aureis memoriæ defunctorum commilitonum vino mero libant : dehinc canticis