Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/363

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

sui scemis ac motibus tandem domo prolapsus est. Nec tamen quamvis publica potitus libertate, salutem fuga quærere potuit. Quippe cuncti canes de proximo angiportu satis feri, satisque copiosi, venaticis illis, qui commodùm domo similiter insequentes processerant, sese commiscent agminatim. Miserum funestumque spectamen aspexi, Thrasyleonem nostrum catervis canum sævientium cinctum atque obsessum, multisque numero morsibus laniatum.

Denique tanti doloris impatiens, populi circumfluentis turbulis immisceor : et, in quo solo poteram celatum auxilium bono ferre commilitoni, sic indaginis principes dehortabar : O grande, inquam, et extremum flagitium ! magnam et verè pretiosam perdimus bestiam. Nec tamen nostri sermonis artes infelicissimo profuere juveni. Quippè quidam procurens è domo procerus et validus, incontanter lanceam mediis injecit ursæ præcordiis : nec secus alius. Ecce plurimi, jàm timore discusso, certatim gladios etiam de proximo congerunt. Enim verò Thrasyleon, egregium decùs nostræ factionis, tandem immortalitate digno illo spiritu expugnato, neque clamore, ac nec ululatu quidem fidem sacramenti prodidit : sed jàm morsibus laceratus, ferroque laniatus,