præceps in vallem proximam etiamnunc spirantem præcipitant.
Tunc ego miseri commilitonis mei fortunam cogitans, statui jàm dolis abjectis et fraudibus, asinum me bonæ frugi dominis exhibere. Nàm et secum eos animadverteram colloquentes, quod in proximo nobis esset habenda mansio, et totius viæ finis quieta : eorumque esset sedes illa et habitatio. Clementi denique transmisso clivulo, pervenimus ad locum destinatum. Ubi rebus totis dissolutis, atque intus conditis, jàm pondere liberatus, lassitudinem, vice lavacri, pulveris volutatibus digerebam.
Res ac tempus ipsum locorum et speluncæ illius quam latrones inhabitabant, descriptionem exponere flagitat. Nàm et meum simul periclitabor ingenium : et faxo vos quoque, an mente etiam sensuque fuerim asinus, sedulò sentiatis. Mons horridus, silvestribusque frondibus umbrosus, et inprimis altus fuit. Hujus per obliqua devexa, quà saxis asperrimis, et ob id inaccessis, cingitur, convalles lacunosæ cavæque nimium, spinetis aggeratæ, et quaquaversus repositæ, naturalem tutelam præbentes ambiebant. De summo vertice