Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/327

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Cuncti enim pagani fletibus ejus exciti, statim conclamant canes, utque ad me laniandum rabie perciti ferrent impetum, passim cohortatur. Tunc igitur proculdubio jàm morti proximus, cum viderem canes et modò magnos, et numero multos, et ursis ac leonibus ad compugnandum idoneos, in me convocatos exasperari ; è re natâ capto consilio, fugam desino, ac me retrorsus celeri gradu rursùs in stabulum, quo diverteramus, recipio. At illi canibus jàm ægrè cohibitis, arreptum me, loro quàm valido ad ansulam quamdam destinatum rursùm cædendo confecissent profecto : nisi dolore plagarum alvus artata, crudisque illis oleribus abundans, et lubrico fluxu saucia, fimo fistulatim excusso, quosdam extremi liquoris aspergine, alios putore nidoris fœtidi à meis jàm quassis scapulis abegissem.

Nec mora, cùm jàm in meridiem prono jubare, rursùm nos, ac præcipuè me longè gravius onustum producunt illi latrones stabulo. Jàmque confectâ bonâ parte itineris, et viæ spatio defectus, et sarcinæ pondere depressus, ictibusque fustium fatigatus, atque etiam ungulis extritis jàm claudus et titubans, rivulum quemdam serpentis