Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/323

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

crudis oleribus, affatim tamen ventrem sagino. Deosque comprecatus omnes, cuncta prospectabam loca, sicubi fortè conterminis in hortulis candens reperirem rosarium. Nam et ipsa solitudo jàm mihi bonam fiduciam tribuebat, si devius et frutetis absconditus, sumpto remedio, de jumenti quadrupedis incurvo gradu rursùm erectus in hominem inspectante nullo resurgerem.

Ego igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam ; cujus inter varias herbulas et lætissima vireta, fulgentium rosarum mineus color renitebat. Jàmque apud mea non usque quaque ferina præcordia, Veneris et Gratiarum lucum illum arbitrabar : cujus inter opaca secreta floris genialis regius nitor relucebat. Tunc invocato hilaro atque prospero eventu, cursu me concito proripio, ut hercule ipse sentirem non asinum me, verum etiam equum curulem nimia velocitate refectum.

Sed agilis atque præclarus ille conatus fortunæ meæ scævitatem anteire non potuit. Jàm enim loco proximus, non illas rosas teneras et amoenas, madidas divini roris et nectaris, quas rubi felices, et beatæ spinæ,