Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/303

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

montis ardui vertice, et prolixo satis itinere, nihil à mortuo differebam. Sed mihi serò quidem, serio tamen subvenit ad auxilium civile decurrere, et, interposito venerabili principis nomine, tot ærumnis me liberare. Cum denique, jàm luce clarissimâ, vicum quempiam frequentem et nundinis celebrem præteriremus, inter ipsas turbelas Græcorum genuino sermone nomen augustum Cæsaris invocare tentavi; et, O quidem tantùm disertum ac validum clamitavi ; reliquum autem Cæsaris nomen enuntiare non potui. Aspernati latrones clamorem absonum meum, cædentes hinc inde miserum corium, nec cribris jàm idoneum relinquunt.

Sed tandem mihi inopinatam salutem Jupiter ille tribuit. Nàm dùm multas villulas et casas amplas præterimus, hortulum quemdam prospexi satis amoenum ; in quo præter cæteras gratas herbulas, rosæ virgines matutino rore fluebant. His inhians, et spe salutis alacer ac lætus, propius accessi. Dùmque jàm labiis undantibus affecto, consilium me subit longè salubrious : ne, si rursùm asino remoto prodirem in Lucium, evidens exitium inter manus latronum offenderem, vel artis magicæ suspicione, vel indicii futuri criminatione. Tunc igitur à rosis quidem necessario temperavi : et casum