Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percitâ Fotis, ac satis trepida me accurrit : indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores cæteris artibus promoveret, nocte proximâ in avem sese plumaturam, atque ad suum cupitum sic devolaturam : proin memet ad tantæ rei speculam caute præpararem.
Jàmque circà primam noctis vigiliam, ad illud superius cubiculum, suspenso et insono vestigio me perducit. Ipsaque per rimam ostiorum quampiam jubet arbitrari, quæ sic gesta sunt.
Jàm primùm omnibus laciniis se devestit Pamphile, et arcula quadam reclusa, pyxides plusculas indè depromit, de quis unius operculo remoto, atque indidem egesta unguedine, diùque palmulis suis adfricata, ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit : multumque cum lucerna secretò collocuta, membra tremulo succussu quatit. Quis leviter fluctuantibus, promicant molles plumulæ, crescunt et fortes pinnulæ, duratur nasus incurvus ; coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile. Sic, edito stridore querulo, jàm sui peri-