Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/263

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

fuerant posita, meâ manu detegere. Luctantem me, ac diu renitentem præcedens facinus instaurare novâ ostensione, lictores jussu magistratuum quam instantissime compellunt : manum denique ipsam, è regione lateris tundentes, in exitium suum super ipsa cadavera porrigunt. Evictus tandem necessitate succumbo : et, ingratis licet, arrepto pallio, retexi corpora. Dii boni, quæ facies rei ? quod monstrum ? quæ fortunarum mearum repentina mutatio ? Quamquam enim jàm in peculio Proserpinæ, et Orci familia numeratus, subito in contrariam faciem obstupefactus hæsi : nec possum novæ illius imaginis rationem idoneis verbis expedire. Nàm cadavera illa jugulatorum hominum erant très utres inflati, variisque secti foraminibus, et, ut vespertinum prælium meum recordabar, his locis hiantes, quibus latrones illos vulneraveram. Tunc ille quorundam astu paulisper cohibitus risus, libere jàm exarsit in plebem. Hi gaudii nimietate, gratulari ; illi dolorem ventris manuum compressione sedare. Et certè lætitia delibuti, meque respectantes, cuncti theatro facessunt.

At ego, ut primum illam laciniam prehenderam, fixus in lapide et steti gelidus, nihil secius, quàm unà de cæteris theatri