Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/195

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

custodela ista feralis ? Jamprimùm, respondit ille, perpetem noctem eximiè vigilandum est, exsertis et inconnivis oculis semper in cadaver intentis ; nec acies usquàm devertenda, immò ne obliquanda quidem. Quippè cum deterrimæ versipelles, in quodvis animal ore converso, latenter adrepant ; ut ipsos etiam oculos solis et justitiæ facilè frustrentur. Nam et aves, et ursum, canes et mures, immò verò etiam muscas induunt. Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt. Nec quisquam satis definire poterit, quantas latebras nequissimæ mulieres pro libidine suâ comminiscuntur. Nec tamen hujus tam exitiabilis operæ merces amplior, quàm quaterni vel seni fermè offeruntur aurei. Ehem, et quod pænè præterieram, si qui non integrum corpus manè restituerit, quidquid indè decerptum deminutumque fuerit, id omne de facie suâ defectum sarcire compellitur.

His cognitis, animum meum commasculo : et illico accedens præconem, clamare, inquam, jam desine. Adest custos paratus : cedo præmium. Mille, inquit, numi depo-