Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/177

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

modùm vesperâ oriente. Sed vicissim tu quoque frater mihi memora, quemadmodum exinde ut de Eubœa insula festinus, enavigasti, et maris et viæ confeceris iter. Ad hæc Diophanes ille Chaldæus egregius, mente viduus, necdùm suus, hostes inquit, et omnes inimici nostri, tàm diram, immò verò Ulysseam peregrinationem incidant. Nam et navis ipsa in quâ vehebamur, variis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso, ægrè ad ulterioris ripæ marginem detrusa, præcipitio demersa est : et nos, omnibus amissis, vix enatavimus. Quodcumque vel ignotorum miseratione, vel amicorum benivolentia extraximus, id omne latrocinalis invasit manus : quorum audaciæ repugnans etiam, cui nomen Arisuatus, unicus frater meus, sub istis oculis miser jugulatus est.

Hæc eo adhuc narrante mœsto, Cerdo ille negotiator correptis nummulis suis, quod divinationis mercedi destinaverat, protinus aufugit. Ac dehinc, tunc demum Diophanes expergitus, sensit imprudentiæ suæ labem, cum etiam nos omnes circumsecus astantes in clarum cachinnum videret effusos. Sed tibi planè, Luci Domine,