Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/175

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Ad hæc renidens Milo, quâ, inquit, corporis habitudine præditus, quòve nomine nuncupatus hic iste Chaldæus est ? Procerus, inquam, et suffusculus, Diophanes nomine. Ipse est, ait, nec ullus alius. Nam et hîc apud nos multa multis effatus similiter, non parvas stipes, immò verò mercedes opimas jàm consecutus, fortunam sævam, an sævam verius dixerim, miser incidit. Nam die quâdam, cùm frequentis populi circulo conseptus, coronæ circunstantium fata enodaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum, diem commodum peregrinationi cupiens. Quem cum electum destinasset illi, jàm deposita crumena, jàm profusis nummulis, jàm dinumeratis centum denariis, quos mercedem divinationis auferret ; ecce quidam de nobilibus adulescentulus à tergo arrepens, eum lacinia apprehendit, et conversum amplexus exosculatur artissimè.

At ille ubi primùm consaviatus eum, juxtim se ut assideret effecit, attonitus est repentinæ visionis stupore, et præsentis negotii, quod gerebat, oblitus, infit ad eum : Quàm olim equidem exoptatus nobis advenis ? Respondit ad hæc ille alius : com-