Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/165

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

intimè : nec ullus extinguet ardorem tuum, nisi ego ; quæ dulce condiens, et ollam et lectulum suave quatere novi. Hæc dicens, in me respexit, et risit.

Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem ejus explorassem habitudinem. Sed quid ego de cæteris ajo ? cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulò publicè et prius intueri, et domi postea perfrui ? Sicque judicii hujus apud me certa et statuta ratio est, vel quod præcipua pars ista corporis, in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit ; et quod in cæteris membris floridæ vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur. Denique pleræque indolem gratiasque suas probaturæ, lacinias omnes exuunt, amicula dimovent : nudam pulchritudinem suam præbere se gestiunt : magis de cutis roseo rubore, quam de vestis aureo colore placituræ.

At verò, quod nefas dicere, neque sit hujus rei ullum tàm dirum exemplum : si cujuslibet eximiæ pulcherrimæque feminæ caput capillo spoliaveris, et faciem nativâ