Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/161

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

gestirem tali magisterio me volens ampla cum mercede tradere, et prorsus in ipsum barathrum saltu concito præcipitare. Festinus denique et vecors animi, manu ejus velut cathena quâdam memet expedio : et, salve properè addito, ad Milonis hospitium perniciter evolo. Ac dùm amenti similis accelero vestigium, age, inquam, ô Luci, evigila, et tecum esto, habes exoptatam occasionem, et voto diutino poteris fabulis miscellis explere pectus, aufer formidines pueriles, cominus cum re ipsâ gnaviter congredere, et à nexu quidem venereo hospitis tuæ tempera, et probi Milonis genialem torum religiosus suspice. Verùm enim verò Fotis famula petatur enixè ; nam et forma scitula, et moribus ludicra, et prorsus argutula est. Vesperi quoque cum somno concederes, et in cubiculo te deduxit comiter, et blandè lectulo collocavit, et satis amanter cooperuit : et, osculato tuo capite, quàm invita discederet, vultu prodidit ; denique sæpè retrorsa respiciens substitit. Quod bonum felix et faustum itaque, licet salutare non erit, Fotis illa tentetur.