Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/147

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


L. APULEII,

MADAURENSIS PLATONICI,

METAMORPHOSEOS :

SIVE

LUSUS ASINI.

LIBER SECUNDUS.

Ut primùm nocte discussa, sol novus diem fecit, et somno simul emersus, et lectulo, anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quæ rara miraque sunt : reputansque me media Thessaliæ loca tenere, quò artis magicæ nativa cantamina totius orbis consono ore celebrentur, fabulamque illam optimi comitis Aristomenis de situ civitatis hujus exortam, suspensus alioquin et voto simul et studio, curiosè singula considerabam. Nec fuit in illâ civitate, quod aspiciens, id esse crederem quod esset : sed omnia prorsùs ferali murmure in aliam effigiem translata ; ut et lapides quos offenderem, de homine duratos : et aves quas audirem, indidem plumatas : et arbores quæ pomerium ambirent, foliatas similiter : et