Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/123

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

aliquid nobis cibatui prospicerem, forum cupedinis peto ; inque eo piscatum opiparem expositum video. Et percontato pretio, quòd centum nummis indicaret aspernatus, viginti denariis præstinavi. Inde me commodùm egredientem continuatur Pytheas, condiscipulus apud Athenas Atticas meus ; qui me post aliquam multum temporis amanter agnitum invadit, amplexusque ac comiter deosculatus : Mi Luci, ait, sat pol diù est quòd intervisimus te. At hercules exinde cùm à magistro digressi sumus. Quæ autem tibi causa peregrinationis hujus ? Crastino die scies, inquam. Sed quid istud ? voti gaudeo, nam et lixas, et virgas, et habitum prorsus magistratui congruentem in te video. Annonam curamus, ait, et ædilem gerimus ; et, si quid obsonare cupis, utique commodabimus. Abnuebam, quippè qui jam cœnæ affatim piscatus prospexeramus.

Sed enim Pytheas, visa sportula, succussisque in aspectum planiorem piscibus, at has quisquilias quanti parasti ? Vix, inquam, piscatori extorsimus accipere viginti denarios. Quo audito, statim arreptâ dextrâ postliminiò me in forum cupedinis reducens : Et à quo, inquit, istorum nugamenta hæc comparasti ? Demonstro seniculum in