Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/121

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Demeas eadem litteris pronuntiat. Ergò brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto. Erit tibi adjacens et ecce illud cubiculum, honestum receptaculum ; fac libenter deversêris in nostro ; et tibi specimen gloriosum arrogaris, si contentus lare parvulo, Thesæi illius cognominis patris tui virtutes æmulaveris, qui non est aspernatus Hecales anus hospitium tenuè. Et vocata ancillula : Fotis, inquit, sarcinulas hospitis susceptas cum fide conde in illud cubiculum : ac simul è promptuario oleum unctui, lintea tersui, et cætera huc eidem usui profer ocyter : et hospitem meum produc ad proximas balneas : satis arduo itinere atque prolixo fatigatus est.

His ego auditis, mores atque parsimoniam ratiocinans Milonis, volensque me artius ei conciliare : Nihil, inquam, rerum istarum, quæ itineris ubique nos comitantur, indigemus, sed et balneas facilè percontabimur. Planè quod est mihi summè præcipuum equo, qui me strenuè pervexit, fœnum atque ordeum, acceptis istis nummulis, tu Fotis emito.

His actis et rebus meis in illo cubiculo conditis, pergens ipse ad balneas, ut prius