Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/115

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

nihil isto mendacio absurdius. Et ad me conversus, tu autem, inquit, vir, ut habitus et habitudo demonstrant, ornatus, accedis huic fabulæ ? Ego verò, inquam, nihil impossibile arbitror : sed utcunque fata decreverunt, ità cuncta mortalibus provenire. Nam et mihi, et tibi, et cunctis hominibus multa usu venire mira, et pænè infecta, quæ tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo hercules, et gratas gratias memini, quod lepidæ fabulæ festivitate nos avocavit ; asperam denique ac prolixam viam sine labore et tædio evasi. Quo beneficio etiam illum vectorem meum credo lætari, sine fatigatione sui me usque ad istam civitatis portam, non dorso illius, sed meis auribus pervecto.

Is finis nobis et sermonis et itineris communis fuit. Nam comites utrique ad villulas proximas lævorsum abiere. Ego verò quod primùm ingressu stabulum conspicatus sum, accessi, et de quâdam anu cauponâ illico percontor : Estne, inquam, Hypata hæc civitas ? annuit. Nostine Milonem quendam è primoribus ? arrisit. Et verè, inquit,