Page:Apulée - Les Métamorphoses, Bastien, 1787, I.djvu/111

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

adhuc me credam cruore humano aspersum, atque impiatum.

Ad hæc ille subridens, at tu, inquit, non sanguine sed lotio perfusus es, verumtamen et ipse per somnium jugulari visus sum mihi. Nam et jugulum istum dolui, et cor ipsum mihi avelli putavi : et nunc etiam spiritu deficior, et genua quatior, et gradu titubo, et aliquid cibatus refovendo spiritu desidero. En, inquit, paratum tibi (adest) jentaculum. Et cum dicto manticam meam humero exuo ; caseum cum pane properè ei porrigo : et juxtà platanum istam resideamus ; aio. Quo facto, et ipse aliquid indidem sumo. Eumque avidè esitantem aspiciens aliquanto intentiore acie, atque pallore buxeo deficientem video. Sic denique eum vitalis color turbaverat, ut mihi præ metu nocturnas etiam furias illas imaginanti, frustulum panis, quod primum sumpseram, quamvis admodùm modicum, mediis faucibus inhæreret, ac neque deorsum demeare, neque sursum remeare posset. Nam et crebritas ipsa commeantium metum mihi cumulabat. Quis enim de duobus comitum alterum sine alterius noxa peremptum crederet ? Verùm ille, ut satis detruncaverat cibum, sitire impatienter cœperat. Nam et optimi casei bonam par-