Page:Anonyme - Raoul de Cambrai.djvu/108

Cette page a été validée par deux contributeurs.
ciij
APPENDICE

tinctum dicens, mœroris affectum per cordis contriti verba evidentibus indiciis indicavit. Tumultus autem venturæ congressionis, et tempestuosus ardor gravis angoris utraque parte machinatus, propositione verborum horum quadam ex parte conquierunt. Contra hæc mortem matris, fracturam capitis, vel detrimentum genitoris et patruorum desolationem illi respondendo Bernerus opposuit ; et hæc omnia injusto judicio sustinuisse ab eodem replicavit[1].

(6) Animati igitur diræ congressionis et adversæ machinationis mutua confabulatione, uno conspirationis consensu adversum se invicem exaggerantes malum, regis præsentiam adiere, et ibi, ex utraque parte datis obsidibus, condixerunt sub regalis juris observatione et suæ litis agone, suæ propositionis verba confirmare. Statuto siquidem certi temporis die una pariter convenere, atque ipsis acriter modo irremediabili invicem propugnantibus, triduano litigio sese ceciderunt ; pro quibus regiæ magnificentiæ auctoritatem, cernentes constantiam et fortitudinem juvenum mutuae partis exercitus, interpellavit. Regalis itaque auctoritatis ut pervenit ad eos sententia, armaturam suam obsidibus suis tradiderunt. Palatinorum autem procerum judicio abjudicatum litigium, et moderatione inlustrium[2] virorum pacata sunt jurgia tumultuantium puerorum, eorumque conflictus pacem dedit mutuæ partis principibus : sed virus præteritæ commotionis in Viromannorum et Cameracensium serpit visceribus usque in præsens tempus[3].

(7) Dei post hæc judicium, ejusque ordinatio qui quos creat et sui signaculi virtute conservat, regit, suaque gubernatione in prosperis adversitatibusque provehit, istum adolescentem Bernerum videlicet vocavit, vocandoque sui spiraminis commissum suscepit[4] ; atque sic ejusdem assumptionis vocatio patri facta est diutinæ desolationis et lacrymabilis rememorationis sæva destitutio, orbatioque irrecuperabilis. Pulsatus igitur tantis talibusque eventibus, infortunium diversorum casuum corporis et animæ timere cœpit veneran-

  1. Cf. Raoul de Cambrai, tir. clxxviii et suiv.
  2. Les éditions portent industrium
  3. Cf. Raoul de Cambrai, tir. ccxx et suiv.
  4. La mort prématurée de Bernier terminait évidemment la chanson de Raoul de Cambrai, mais l’auteur de la seconde partie de ce poème prolongea d’une vingtaine d’années la vie du fils d’Ybert de Ribemont pour le faire enfin mourir d’une façon aussi tragique qu’inattendue après un récit de plus de 4,000 vers.