quàm par est, vel viscidior, vel concretionem quandam adeptus, unde tunc in parte gravitas, torpor, quin & aliquando sævus dolor & cruciatus exoritur. At nihil magis huit exuperantiæ vicisditati, concretioni præternaturali favet, quàm nimia quies, adeoque nihil est quod articulorum lubricitati & mobilitati adversetur magis.
Præcipua igitur est sanitatis tutela exercitatio, modò pro variâ ætatis, indolis, & sexûs ratione temperetur, huicque accedat temporum opportunitas, nec-non congrua ipsius-met exercitii mensura, quæ duo postrema, ut de reliquis taceamus, ritè habentur. 1°. Si quantum ad tempus attinet, corpus non exerceatur nisi exonerata priùs alvo & visicâ, neque statim à pastu. 2°. Si æstate exercitatio fiat in solis exortu, & post occasum ; vere & automno, duabus circiter horis ab orto sole ; hyeme circà meridiem.
Quidam sunt qui ab exercitationibus jubent abstinere primâ die Maii, & postrema Septembris, item postrema Septembris & Aprilis, prout tunc maximè nocuis, quod præceptum sanæ menti non minùs adversatur, quàm illud Scholæ nescio cujus, Salernitanæ, nunquam verò satis contemnendæ[1], quo Phlebotomia etiam his diebus interdicitur, prout sanitati Hydræ in
- ↑ Lomil Comment. in Cels. Epist. nuncupat.