tionem necesseria est ; at ideò semper esse quiescendum qui assereret, magno in errore versaretur. Longè facilior quietis quàm laboris excessus ; atque si pleuritides exercitio contrahi dicuntur, has tamen non tam exercitio quàm subitæ quieti tribuendas esse testatur experientia : minimè verò opponas exercitio corpus conteri, id quidem verum est, at corpus humanum uti ferrum esse memineris, hoc ei exerceas conteritur, si non exerceas, rubigine inficitur, & absumitur. Eâdem ratione homines exercitio videmus conteri, si verò non exerceantur, inertiâ ac torpore plus detrimenti patiuntur quam si exercerentur. Cujus detrimenti levior noxa articulorum impotentia est ad motum. Nec mirum id esse ipsa vel magis obvia sensibus anatomia demonstrat : in spatio quo ossium extrema sibi articulantur, humor continetur albicans, tenax & glutinosus, articulorum humor vulgò dictus, ex aperris abscessibus circà articulos obortis effluere solitus, & ad motum partis quam lubricat, ita necessarius, ut Chirurgi quidam ignari purulentam materiam hanc esse existimantes, & summo studio vacuantes, una cum humore motum parti adimunt ; humor autem hîc si præter naturam se habeat motum articuli lædit, maxime si sit vel copiosior
Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/365
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.