Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/364

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Tantò denique est vocis & loquelæ in exercendo corpore præstantia, ut id fortassè causæ sit, cur fœminæ non tanto aliàs exercitio indigeant, quanto indigent viri, quoniam scilicet sunt illæ viris loquaciores. Quâ in re providam naturam mirere. Salubris quoque est declamatio, neque dicisatis potest, quantum Concionatoribus quibusdam & Causidicis prosit ad bonam valetudinem. Quin vociferationes & ploratus infantum multum conferunt ad cerebri excrementa repurganda, totiusque corporis incrementum adjuvandum ; neque hîc Indorum mos prætereundus, qui, quoniam infantes nunquam ferè apud eos lacrymantur & plorant, urticis quandoque tenella corpora pungunt ut clamitent, ejulent, vociferentur[1] ; cujus instituti causam cuilibet sciscitanti non aliam produnt, quàm natorum suorum valetudinem & longævitatem procurandam.

Omnem exercitationis usum tanquam inutilem sanitati servandæ, quin & exitiosam damnare ausi sunt Asclepiades & Erasistratus, quietem vero tanquam præcipuum valetudinis tutamen commendare ; at certè hâc in re sunt non mediocriter hallucinati : sua quidem laus est quieti, spiritus reficit, membra labore nimio fessa levat, & ad plurimosum morborum cura-

  1. Christian. Warlitz. Scrutin. Lacrym. Medico-Sacrum.