Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/362

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

quo acuitur, vertatur in gyrum. Glandis pennatæ lusu, corpus quandoque varias in partes flecti cogitur, quod membrorum solertiæ & agilitati, torpidisque humoribus, si qui adsint, suscitandis, non mediocriter conducit.


V.

Singulis itaque ætatibus ad sanitatem tuendam, refocillandamve confert exerceri : neque ad eximias exercitacionis dotes verbis elevandas, objicias quamplures viros, virginesque intra Monasteriorum claustra vitam degentes, nihilominùs bene valere, & ad plures annos vitam producere, licet ab omniferè exercitio abstineant. Præterquàm enim quod in plerisque Monasteriis horti sunt ubi licet ambulare, quibusdamque Monachorum ordinibus statuti sunt dies, quibus per rura exspatiari fas est, omnes fere qui in Monasteriis conclusi vivunt, operibus quibusdam student corpori exercendo idoneis, ut v. g. Carthusiani, quorum singuli hortulos habent quos colunt, multis prætereà artibus operam navant, ut arti tornatili, minuto-lignariæ, viminis in corbulas & canistra effingendi & contexendi, aliisque id genus. At, quod prætermitti non debet, magna apud Mo-