Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/361

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

dicras instituere, & alia exercitia ad armorum tractationcm spectantia, ut congruis exercitationibus bonam corporis valetudini nem adipiscantur, eam servent adeptam, alacrioresque inde ac aptiores ad omnes bellorum labores perferendos evadant, cùm occasio se dederit.

Pueros verò infantes quibus ob ætatis teneritudinem, exercitia duriora non competunt, sinantur ludis puerilibus cum aliis pueris indulgere. Hi certè ludi pueriles ad mollia membra efformanda, & omnium viscerum atque artuum explicationem promovendam, aptissimi sunt.

Ludorum puerilium delectus tamen est habendus, quidam enim vertiginem inducunt, cerebrum turbant, visui officiunt, ut v. g. in gyrum verti, quod pueris familiare, item funibus de ligno arboreve altrinsecùs religatis in altum jactari. At sinas pueros apodidrascintâ, ascoliasmo, myindâ, trocho, turbine, glande pennatâ, aliisque quibusdam ludis delectari, quin etiam in arundine longâ equitare, tympanum lareri appensum pulsare.

Turbo quem sub torto verbere volitantem pueri magno in gyro exercent, crura & brachia flexilia efficit ; idem sed lenius præstat trochus, quem circumrotulo funiculo illi projiciunt ut diutiùs apice ferreo