Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/360

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

congruum, cùm hæ partes moveri sine totius corporis agitatione non possint ; unde fit, ut non solùm inferiores partes juvet, sed & thoracem expurget, ventriculum roboret, contenta in eo alimenta ne acescant impediat, distillationes capitis amoveat, flatus omnes discutiat, arenulas è renibus disturbet, trementia membra firmet, cerebrum levet : Exercitatio certè omni sexui, naturæ, & ætati conveniens, præcipuè tamen pueris & senibus aptissima : namque senes, ob declinantem calorem, & pueri ob nimis recentem, vitiosis humorum cruditatibus scatent, quas nisi per poros cutis, aut alias à naturâ institutas vias, eliminet exercitatio quædam his ætatibus conveniens, certè multorum morborum præda fiunt, quales sunt imprimis apud pueros, scrophulæ, & epilepsiæ quas non nisi lentescentis pituitæ fœtus esse frequens experientia docet. Moneantur ergo parentes, ut natos ambulationibus exerceri curent ; & si fortuna finat, venationibus & equitationibus, ne, qui in corporis incrementum abire debent succi, vertantur in succos pravos.

Omnium autem utilissima juvenibus nobilibus exercitatio, arma subinde capescere, equum informare, ac ritè agitare ; in arenam cursoriam descendere, pugnas lu-