Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/359

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Canonicensis, oppugnatores Medici. Ea est prætereà exercitii vis, ut mentem à periculi imagine avertendo, formidinem minuat, qui transpirationis adeoque vitæ est intensissimus ; Medicis verò hanc formidinem eò magis minuit, quod apprimè callent in eos crudeliùs sævire pestem, qui animi motibus, ac imprimis terrori imperare nesciunt, ut pote ab errore vulgi longe distantes, existimantis pestem iis inevitabilem qui peste infectos, aut eorum vestes, aliaque similia tetigerint.

Salubrem denique exercitii vim fateare, quæ optatos aquarum mineralium effectus tantopere promovet, ut ambiguum relinquatur num exercitationi potiùs ; quàm his aquis referri debeat accepta tot ab ægris sanitas. Constat enim nullius ut plurimum esse adjumenti, quin & sæpe numero noxias evadere has aquas, nisi ambulatione adjuventur.


IV.

Est autem ambulatio quam mox nominavimus, exercitium moderatum ex crurum motu & quiete compositum, cui inserviunt femoris, poplitis, tali & digitorum ad pedem pertinentium articuli[1], adeoque corpori salubriter exercendo maximè

  1. Petr. Gont. Exercit. Hygiæst.