Page:Andry - L’Orthopédie, tome II.djvu/357

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

necesse est ; propterea quod qui in dextrum latus magnâ copiâ feruntur spiritus, ad dextræ manûs officia fortiora obeunda, in cæteras etiam ejusdem lateris partes præ suâ luxurie fluant, oportet, indeque vis major his partibus accedat. Gentes sunt quibus mos est sinistram manum ab infantiâ exercere, ut cæteris gentibus dextram ; nutricesque hos apud populos, cavere ne recens nati alterâ quàm sinistrâ accipiant quæ offeruntur, cæteraque faciant quæ apud nos dextrâ fieri solent ; hos autem apud populos sinistra est fortior dextrâ, quam ideò imbellem manum vocant.

Quibus brachium dextrum amputatum est, sinistrum fortius evadit, quàm erat anteà, iique sinistrâ manu scribunt, pingunt, suunt, dexterrimè ; quæ vis & dexteritas non nisi frequentiori quo tunc movetur pars, exercitio, referri debet accepta. Attende prætereà ad inertiam illam quam contrahunt, nimio quiete partes, cùm ob morbi cujusdam, ut fracturæ, luxationis, inflammationis curationem, ab omni motu per plures dies abstinent ; postquàm enim diu quieverunt, vix pristini motus libertatem recuperare possunt. Quidam inani metu perculsi, ne post plures dies à phlebotomiâ celebratâ, sanguis erumpat è venâ, brachium per plures hebdo-