Page:Amable Floquet - Histoire du privilege de saint Romain vol 2, Le Grand, 1833.djvu/619

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

pepercerunt, anno illo, interdicere ballivos suos propter regis captionem. Sed quando déliberatus fuit rex, habuerunt duos prisones, pro illo anno et pro anno praeterito. Et, ideo, secundùm mandatum vestrum, judicavimus illum prisonem quem elegerunt esse reddendum. Valeat in domino serenitas vestra.

( Manuscrit de la bibliothèque du roi.)


CARTA Ricardi militis abbatis, super xx solidos reditûs.


Notum sit omnibus presentibus et futuris quod, anno ab incarnatione domini 1210, ego Ricardus miles, dictus Abbas de sancto Medardo, cùm essem in periculo corporis mei, in regio carcere, apud Rothomagum detentus, hanc mecum multiplicavit deus misericordiam suam, quod, de jure libertatis ecclesie Rothomagensis, intuitu gloriose virginis Marie et beati Romani, à regibus et principibus antiquitus approbate, labore ac diligentià capituli Rothomagensis, à vinculo carceris, in die Ascensionis domini, cartam (vel causam), mee liberationis accepi ; posteà vero, non sine magnis sumptibus et labore prefati capituli, regnante domino Philippo glorioso rege Francorum, castellano suo Rothomagi repugnante, factum est ut, favente domino rege, inquisitione diligenti coràm Rothomagensi archiepiscopo habitâ apud sanctum Audoënum, libertate ejusdem ecclesie per testes idoneos declaratâ, die veneris antè translationem beaLi Benedicti, à causa quâ de tinebar et penâ, penitus liberarer et recederem absolutus. Ego dono dei et meritis beate virginis Marie et beati Romani et loti ecclesie Rothomagensi meritâ gratitudine deyotus, ad altare summum humiliter accedens, de redditu meo quem in molendino meo sito sub monasterio sancti Medardi, in feodo meo concessi et obtuli viginti solidatas redditùs in eodem molendino singulis annis percipiendas et reddendas Rothomagi, in ascensione domini. Pretereà, concessi et dedi unum cereum unius libre in festo translatione sancti Romani, cum censu capitis mei quatuor denariorum reddendum in eodem festo, in eodem molendino ; ità scilicet, ut, nisi in predictis sollempnitatibus prefati reddi tus redditi fuerint, liceat capitulo, in totà terra meà et heredum meorum justitiam ecclesiasticam exercere. Hunc autem redditum pro me et heredibus meis, prefato capitulo reddendum juravi et statui garantizandum in perpetuum, et mei sigilli munimine confirmavi.

(Cartulaire de la cathédrale de Rouen, manuscrit de la bibliothèque publique de Rouen, inscrit sous le n° 38, acte 214.)