Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/381

Cette page a été validée par deux contributeurs.


chon, Léo Conseil, G. Dombreville, Petrus de Croismare, Petrus Courel, Jacobus de Groussy, Jo. Le Monnier, Berengarius Le Marchant, G. Le Gras, Arthurus Dannoy, Ja. de Croismare, Jo. de Batencourt et Petrus Mesenge, numero in toto XLIII, unacum venerabilibus viris ma. G. Mesardi, decano, et Jo. Harpin, ecclesie beate Marie Rotunde Rothomagensis canonicis, necnon ma. G. Prevosteau, consiliario in curia archiepiscopali Rothomagensi, pro testibus, ac domino Petro Baracte, presbytero, M. Bellengues, clerico, et me Petro Andelin, tabellione Capituli, pro notariis publicis, quoad subscripta deputatis et electis ab ipsis dominis canonicis, in qua etiam missa communicaverunt devote ex eisdem dominis canonicis, juxta exhortationem domini, archidiaconus Magni Calleti Picart, Daunoy, Le Coq, Ja. de Croismare, Jo. de Batencourt et Petrus Mesenge, et sacrosanctum Eucharistie sacramentum susceperunt, ceteris ex eis missa per eos celebrata ad negotium subscriptum preparatis. Post cujus finem misse et ejus completam decantationem, omnes et singuli domini canonici descripti numero XLIII, unacum testibus et notariis etiam supra scriptis, accesserunt ad Capitulum et inibi post decantationem de Preciosa, ut moris est, fieri solita, assidendo prout respective pro suo ordine incumbebat, etiam comparuit ma. Jo. Ybert, canonicus, circa tabulant lapideam, qui gutte morbo fatigatus, ut dicebat et alias etiam apparebat, expusuit quod non poterat commode, pro ejus egritudine qua detinebatur, residere et assistere in dicto Capitule pro negocio electionis futuri pastoris incumbente, et propterea constituebat, prout constituit capitulariter, in presentia notariorum ettestium assistentium, suum procuratorem in solidum ma. Robertum Du Quesnay, canonicum, cum facultate necessaria pro negocio electionis sibi alias imminentis. Eo tune a Capitulo discedente et hiis peractis propter quod simul invicem convenerant, recognito etiam ab eisdem dominis propterea congregatis et capitulantibus quod dies instans fuerat ab eis prefixa pro ipso negocio eligendi et tractandi de pastore pro sua ecclesia utili et ydoneo, prout jura volunt, litteris prefixionis et mandatoriis super evocatione absentium factis, necnon relationibus commissorum quoad executionem sibi demandatorum, procuratoriis insuper magistrorum Jo. Fave, G. de Sandouville, et M. Faroul, canonicorum, respective quorum intererat transmissis per eumdem Bellengues, alterum notariorum, per-