Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/379

Cette page a été validée par deux contributeurs.


una pecia vituli, una pecia capreti, unus cuniculus, duo pulli et duo columbi juvenes cum platis honestis de gellea, et consimiliter fuit ministratum cappellanis ecclesie et officiariis curie spiritualis Rothomagensis, existentibus tamen quatuor ad unum platum ; et deinde interposuerunt quatuor pavones cum coloribus in sollempni apparatu aptatos, et, prolixe expectatione quasi facta, servierunt in mensa habundanter de venacione aperina, cum frumento delicate parato, cum lacte amigdalarum, et finaliter servierunt de caseatis sive tartis et pomis eciam habundanter, et quasi uniformiter sic fuit ministratum omnibus eciam existentibus in aliis lociset cameris infra eamdem domum, demptis tamen pomis, et eciam ministratores dicti pastus magistro Guidoni Rabascherii, canonico, et Petro Candellarii, cappellano dicte Rothomagensis ecclesie, tam propter antiquitatem quam infirmitatem ipsorum in domibus suis existentibus, miserunt talem porcionem dicti pastus qualem habuissent, si in dicto pastu personaliter interfuissent. Quibus sic peractis et graciis per dictum dominum archiepiscopum dictis, fuerunt in dicta aula alta confectiones seu species in drageis argenteis date, et facta collatione sollempniter in qua fuerunt dicti duo baillivi et alii invitati per dictum dominum episcopum Lexoviensem, qui ad partem fuerunt pransi, recesserunt eo modo et ordine quibus venerant, et iverunt usque ad ecclesiam Rothomagensem predictam, et inde quilibet ad larem propriam se retraxit, de quibus sic gestis, factis et ordinatis, pro parte dictorum dominorum archiepiscopi et Capituli, notariis ibidem presentibus fuit petitum et requisitum publicum instrumentum unum vel plura, ad futuram rei memoriam. Actum ubi supra, sub anno, indictione, mense, die et pontificatu predictis[1].


LOUIS XI ET LA NORMANDE


La perte de plusieurs registres de délibérations de l’Hôtel-de-Ville de Rouen nous empêche de donner une date précise à la mésaventure du protégé de Louis XI. On ne saurait douter que la lettre d’Étiennote ne soit bien authentique et n’existe vérita-

  1. Archives de la Seine-Inférieure, F. du Chapitre, Délibérations capitulaires,