Page:Amable Floquet - Anecdotes normandes, deuxieme edition, Cagniard, 1883.djvu/377

Cette page a été validée par deux contributeurs.

dominum archiepiscopum, mense convenienter et apte in quadam aula alta fuerunt erecte juxta capacitatem loci, et sedit prefatus dominus archiepiscopus in loco eminentiori in medio scamni, et episcopus Baiocensis, per dictum dominum episcopum Lexoviensem sponte invitatus, ad dextram archiepiscopi, et ad sinistram ipsius sederunt venerabiles viri magistri Johannes Bruilloti, cantor, et Nicolaus de Venderez, archidiaconus de Augo, licenciants in utroque (jure), et non fuerunt plures in dicta mensa quia loci capacitas non paciebatur plures ibidem situari cum eodem domino archiepiscopo. In secunda vero mensa, ad dextram dicti domini archiepiscopi, in primo buto, dominus episcopus Lexoviensis, archidiaconi Vulgassini Francie et Parvi Caleti et cancellarius, et fuerunt continuate mense ad sufficienciam, in quibus sederunt alii domini canonici soli, quilibet in ordine suo ; et in quadam alia parva mensa, ad sinistram prefati domini archiepiscopi, sederunt officiant sui principales, videlicet locum tenens officialis, sigillifer, promotor et secretarius ejusdem domini archiepiscopi ac venerabiles in Christo patres domini abbates de Mortuomari et Sancti Martini de Albamalla et alii duo presbyteri, dicti domini archiepiscopi familiares domestici, et dum situarentur, ut est dictum, camerarius dicti domini episcopi Lexoviensis venit in dicta aula alta, et proposuit alta et intelligibili voce coram eo, ac dixit quod plures intraverant domum illam pro prandendo, nesciebatur cujus erant, vel archiepiscopi aut Capituli, et quod aliqui dicebant eos esse advocatos, notarios, procuratores et apparitores curie spiritualis domini archiepiscopi, et quod nesciebat si deberent admicti, et quod mandaret illud quod placeret sibi, qui dominus episcopus respondit quod, si essent advocati, notarii et procuratores curie spiritualis Rothomagensis, ob contemplacionem et ob reverenciam dicti domini archiepiscopi, quem ipse habebat pro speciali domino, contemtabatur (sic) quod admicterentur et quod serviretur eisdem, sed protestabatur quod, propter hoc, sibi neque suis successoribus deberet, propter hoc, aliquod prejudicium generari. Dictus dominus vero archiepiscopus respondit quod, in quantum sui contemplatione vellet eos admictere, ubi alias non admicterentur, regraciabatur, sed jure suo debebant admicti, et ideo protestacionem suam non admictebat, sed protestabatur e contrario, quibus protestacionibus hinc inde factis, fuerunt ad dictum pran-