Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/71

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

Reliqui igitur ABD, ADB dantur, ideoque specie triangulum ABD: datur igitur ratio AB ad BD. Sed ex demonstratis datur ratio BD ad BC (quum probatum sit triangulum BDC specie dari): ergo datur ratio AB

Fig. 19.

ad BC. Datur autem BA positione, et punctum A: datur igitur positione recta AC, et in ea sumpto quovis puncto et ab eo demissis, in datis angulis, rectis in rectas datas, probabitur semper demissas essein data proportione.

Alter casus est si rectæ datæ sint parallelæ : Sint rectæ CA, CB (fig. 20), in datis angulis CAD, CBF, in proportione data. Angulus CNB

Fig. 20.

datur; est enim æqualis, propter parallelas, dato CAD. Datur igitur specie triangulum CNB et ratio CN ad CB; datur autem ex hypothesi ratio CB ad CA: ergo ratio CN ad CA data est, ideoque probatur facile punctum C esse in recta data positione.

Constructio. - Per punctum quodvis, ut B, trajiciatur perpendicu-