Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/445

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


se habent: τξη, τξ, τμη, σος, quorum loco substitui debent sequentes: σπ, σο, σνβ, σι, hoc est : 280, 270, 252, 210.

Corrigendi et numeri proportionum constitutivi, quos in vertice figuræ ita scriptos vides : ἐπὶ μζ, - ἐπὶ ιδ, - ἐπὶ ζ, legendum horum loco: ἐπὶ κζ, ἐπὶ ιδ, ἐπὶ ε[1].

In 2a figura tertius numerus finalis debet corrigi, et loco τμη , legendum τμε.

Pag. 10a, ubi scribitur ἄφωνοι ἤτοι κακόφωνοι καὶ ἐμμελεῖς legendum ἐκμελεῖς, aut ἀμελεῖς[2], ut constet sensus.

Pag. 12a. Ἀλλ' οὗτοι δὴ μόνοι οἱ πεντεκαίδεκα ἐπιμόνιοι λόγοι εἰσὶν ἐξ ἄπαντος τοῧ τῶν ἐπιμορίων λόγων πλήθους ' οἱ σύντρεις πως ἀλλήλοις συναπτομένοι, δύνανται τὸν ἐπίτριτον ἀποτελεῖν λόγον, καὶ οὐδένες ἄλλοι παρὰ τούτους ἐν οὐδεμιᾷ μεχανῇ τοῦτο πιεῖν δύνανται[3], Non possum hoc loco dissimulare Bryennii errorem audacter nimis et confidenter asserentis nullas alias in omni superparticularium multitudine inveniri rationes præter quindecim ab eo superius assignatas, quarum tres simul sumptæ sesquitertiam componant. Ab eo supra allatæ pag. 3a hujus libri sunt sesquiquarta, sesquiquinta, sesquisexta, sesquiseptima., sesquioctava, sesquinona, sesquidecima, sesquiundecima, sesquidecima quarta, sesquidecima quinta, sesquivigesima, sesquivigesima prima, sesquivigesima tertia, sesquivigesima septima, et sesquiquadragesima quinta, quas proposito dumtaxat satisfacere affirmat. Contrarium facillime probamus. Ecce enim sesquiducentesimam quinquagesimam quintam, quæ hos quatuor terminos dabit

256 255 240 192.

Ex quibus fiunt tres proportiones superparticulares, nempe sesquiducentesima quinquagesima quinta, sesquidecima sexta et sesquiquarta, quæ sirnul junctæ sesquitertiæ æquantur contra mentem authoris, imo et infra terminos ab eo allatos aliæ inveniuntur. Nam ex

  1. Dans ces expressions, le mot ἐπι ne devrait pas porter l'accent grave.
  2. Ms., fol. 166vo, l. 10 du bas; éd. p. 402, l. 16 ἐκμελεῖς.
  3. Ms., ch. II, fol. 167vo, l. 16; éd. p. 403, l. 8 du bas.