Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/438

Cette page n’a pas encore été corrigée

exempla, quse jam ad clarissimum Huetium tua opera peruenerunt, satis probant. Velim tamen in supplementum probationis adjungere, doctissimi et eruditissimi illius viri approbationemr vicemn accuratissimæ demonstrationis apud me obtinere, nec vllum amplius de vero Athensei, Sexti, Theonis et Claudiani sensu dubitandi locum relino quere.  » - «  Qua ergo, inquit, ratione, amice, et epistolæ et exspectationi respondebis? » - « Censeo, inquam, nil aliud mihi faciendum, quam fortuitum hoc et familiare inter nos colloquium in speciem epistolae efformandum, et Cadomum quamprimum transmittendum. » - Annuit Segresius, ego vero vsus sum consilio inopiae meae perquam accommodato, et amicitiamn tuam, Vir Clarissime, si non facundia, saltem obsequio obseruantissimo, in posterum tentabo plomereri. Vale. Tolosae, VI Kal. Januar. anni MDCLX.