Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/437

Cette page n’a pas encore été corrigée


XI.
LETTRE DE FERMAT.


Petr. Dan. Huetio S. P. D. Petr. Fermatius. Cadomum[1].

Vix legeram tuam epistolam, cum effœtam jamdiu et marcescentem latini sermonis facultatem reuocare statim sum aggressus, vt grati salter animi officium quoddam rependerem, et elegantiam tuam quadamtenus adumbrarem. Sed non succurrerunt verba, et in medijs conatibus ager jam deficiebam, aut si mauis aliud quoque Virgilianum[2], inceptus clamor frustrabatur hiantem, cum ecce commodum superuenit vrbanissimus Segresius, et amicum serio meditabundum, et jam pene curn vnguibus conflictantem, ac secum nescio quid obmurmurantem intuitus: « Ain vero, inquit, credisne Huetium a te aliquid elaboratum et quod demorsos sapiat vngues exspectare? Sincerum tantum cordis affectum expostulat, et in pignus amicitie nascentis aliquot aut versiculos aut criticas obseruationes exposcit.» - « Sed illud, multo, inquam, difficilius euadet. Carmina enim paucissima penes, me habeo, quæ tanto et tam celebri viro ausim communicare; animaduersiones autem criticas. multo adhuc pauciores valeam exhibere; nam is certe sum qui notas hujusmodi censorias, nisi ipsarum, veritas luce ipsa clarior sit, omnino rejiciam; imo in ipsis ἀπόδειξιν ἐπιστημονικήν, more geometrico, existimem requirendam. Quod

  1. Lettre publiée par M. Ch. Henry (Recherches sur les manuscrits de Pierre de Fermat, p. 77) d'après le manuscrit n° 997 de la Bibliothèque de l'Université de Leyde, pages 141 et 142, et la copie dans le manuscrit de la Bibliolhèque nationale, Fonds Francais Nouv. Acq. n° 3280, fos 108 et 109.
  2. Comparez Énéide, VI, 493.