Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/425

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.


καὶ νυκτὶ, καὶ ἡμέρᾳ[1], καὶ πατρὶ τῶν ὄντων καὶ[2] ἐσομένων ἘΡΩΤΕ μνημεῖα τῆς αὐτοῦ ἀρετῆς βίου συντάξεως id est, ut vertit Bullialdus, antiquissimus omnium Rex Osiris diis immortalibus Spiritui, et Cœlo, Soli, et Lunae, et Terrae, et Nocti, et Diei, et patri eorum quae sunt quæque futura sunt, prædicabo memoriam magnificentiæ ordinis vitae ejus: mendosum procul dubio in hac inscriptione illud EΡΩTE, et hanc lectionem si retineas quis inde sensus elici poterit ? legendum igitur EΡΩTI, atque ita parvâ unius scilicet litterae mutatione huic loco sua lux, et amori sua laus facile restituitur ; nec aliena est ab hoc loco sapientissimi Platonis, cujus velut interpres Smyrnæus ille, sententia, dum ait in convivio [3]καὶ μὲν δὴ τήν γε τῶν ζώων ποίησιν πάντων τίς ἐναντιώσεται μὴ οὐχὶ[4] ἔρωτος εἶναι σοφίαν ᾖ γίγνεται[5] καὶ φύεται πάντα τὰ ζῶα, etenim animalium omniurm effectionem, ut vertit Serranus, ex amoris sapientia existere, id est gigni atque nasci, ecquis negaverit,

Per quem genus omne animantum
Concipitur, visitque exortum lumina Solis[6].

Apud lulium Frontinum[7] de aquæductibus Romæ pag. 106 editionis Plantinianæ, vulgo sic legitur : in vicenaria fistula, quæ in confinio utriusque rationis posita est, utrique rationi pene congruit. Nam habet secundum eam computationem, quæ interjacentibus modulis servanda est iin diametro quadrantes viginti : cum diametri ejusdem digiti quinque sint et secundum eorum modulorum rationem qui sequuntur ad eam, habet digitorum quadratorum ex gnomoniis viginti. Hic procul dubio legendum non ad eam, sed aream : cujus emendationis ratio ex supputatione geometrica ducitur.

  1. καὶ ἡμέρᾳ om. Samuel.
  2. καὶ τῶν Samuel.
  3. Platon, Banquet, 197 a. — Samuel emploie l'édition de Platon d'Henri Estienne, 1578, qui renferme la traduction latine de Jean de Serres.
  4. οὐκὶ Samuel.
  5. La vulgate ajoute τι.
  6. Lucrèce, De Rerum natura, I, v. 4-5 : Per te quoniam genus etc. — Hiller a adopté la leçon ἔρωτι proposée par Fermat.
  7. Voir ci-après, sous le numéro X, la Lettre de Fermat à Ismael Boulliau du 21 novembre 1645.