Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/404

Cette page n’a pas encore été corrigée


IV.
PRÉFACE DES VARIA OPERA.



Erudito Lectori,

Non te latet, Erudite Lector, opera Mathematica prSefatione vix indigere: nam ut Paralogismi culpam frustr'a longo sermone Geometra deprecari vellet, aut pro vera demonstratione falsain obtrudere; ita non opus est assensum solidæ rationis viribus debitum suppliciter efflagitare, quem adversarius videns sciensque, licet valde reluctans, denegare non possit. Praetereà supervacaneum foret laudes Mathetatum fuse celebrare, ciim hanc spartam tot egregij scriptores adornandam jampridem susceperint. Quis enim nescit Geometriam et uberes illius fructus ad cœlum evelii a Platone, qui non solinm eain livinitus humanw menti insitailm, sed etiam ab ipso numine excoli putavit? nonne meritb Mathesis a Philone vocata fuit liberalium artium metropolis, quas, ubi desit illa, luminibus, et veluti manibus orbatas esse liquet? Unde a vero non aberrat qui ut manum instrumentum ante instrumenta, sic et Mathesin dici posse credit artem ante alias artes, cum illius terra marique, et bello ut pace, tam evidens utilitas sit; quod unus instar omniumr docuit olim Archimedes, dum infirmus corpore sed invictus ingenio senex, obsidioni's Syracusane pars maxima, patria vis summa fuit, Briareus et Centimanus a Romanis appellatus: quamobrem admiratione perculsum Marcellum licet hostem ab eo tot damnis affecturn ei tamen inimicum esse noluisse Livius tradit, sed propinquis inquisitis honori præsidioque nomen, ac memoriam tanti viri fuisse. Mathematicas deinde disciplinas ansas Philosophia