Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/399

Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
350
ŒUVRES DE FERMAT. — APPENDICE.

III.
Dédicace des Varia Opera.

celsissimo s. r. i. principi ferdinando episcopo paderbornensi, coadivtori monasteriensi, comiti pyrmontano, lib. baroni de furstenberg. samvel de fermat s. p.

Si munus quod tibi, Celsissime Princeps, offero non respuas, grati simul animi et obsequii quodam erga te, ac pietatis officio erga Parentem fungi videbor : dum in illius operum Mathematicorum limine nomen statuo, quod injurias temporum et invidiæ morsus arcere possit. Quis enim unquam credat improbari quod tu semel probaveris, quem Arctoi syderis instar intuentur quicumque scientiarum pelagus sulcare cupiunt, mox tutius et tranquillius futurum, cùm fluctus omnino sedaverit lenior pacis aura quæ tandem spirare cœpit ? Sic autem per omnes orbis literarii partes lucem spargis, ut te cuncti suspiciant et neminem despicias ; ita multorum errorem Magnatun damnas qui veluti quodam summæ dignitatis privilegio sibi concessum existimant, ut non tantùm impune, verùm etiam splendidè possint esse indocti ; et se contemnendos putent nisi Musas spernere audeant. Sed abundè tua probat authoritas nulli magis utiles esse literas, quàm ei qui, ùt decet, Pastor populorum esse velit, nulli plus gloriæ afferre : quia rarò conveniunt imperii comes sollicitudo, et aptus colendæ menti secessus. Idem profectò centrum ferè nunquam habent civilium curarum et sublimium disciplinarum circuli : in tanto negotiorum circuitu rectà ad doctrinæ culmen ascendere non minùs forsan difficile Politico videatur, quàm