Page:Œuvres de Fermat, Tannery, tome 1, 1891.djvu/396

Cette page n’a pas encore été corrigée


II.
PREFACE DU DIOPHANTE DE 1670.
Lectori Beneuolo.

DIOPHANTVM hic habes, et varias quibus auctus est obseruationes, paucas illas quidem et breues, non tamen contemnendas; nec enim me latet hujusmodi opera ponderari potius quam numerari à peritis sestimatoribus, quibus vnica demonstratio, imó interdum vnicum Problema magni voluminis instar est; in Mathematicis nimirum disciplinis, noua Laconico licet more exhibita veritas pluris fieri solet, quam verbosa quorumdam tautologia; Doctis tantum quibus pauca sufficiunt, haruml obseruationum auctor scribebat, vel potius ipse sibi scribens, his studijs exerceri malebat quam gloriari; adeo autem ille ab omni ostentatione alienus erat, vt nec lucubrationes suas typis mandari curauerit, et suorum quandoque responsorum autographa nullo servato exemplari petentibus vltro miserit; norunt seilicet plerique celeberrimorum huis sœculi Geometrarum, quaim libenter ille et quanta humanitate, sua ijs inventa patefecerit; Quamobrem superstites quosdam Ipsius amicos, ssepe hortatus sum sœpiusque hortabor, vt si quos illius ingenij partus blanda manu susceperint, illos in musei vmbnra diutius delitescere non patiantur; dum autem plura quæ breui, vt spero, prodibunt, colligo, tibi non iniucundam fore duxi, novam horum Diophanti operum, istarumque simul obseruationum editione: Illas Parens meus quasi aliud agens et ad altiora festinans margini variis in locis apposuit, præsetim ad quatuor vltimos libros; cutn enim ardua sectaretur ille, faciliora et vulgo Logistarum nota quse duobus primis libris continentur,